Charter Document - 02195135
| Charter Number: | 02195135 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Cluniacensi et aliis Abbatibus Prioribus quoque Conventibus ac Monachis universis Cluniacensis Ordinis salutem et Apostolicam benedictionem Ad aures nostri Apostolatus pervenit quod pretextu concessionum multiplicium que de prioratibus domibus grangiis seu possessionibus Ordinis vestri fiunt interdum locis ordinis ipsius non modicum imminet detrimentum Nos igitur indemnitati locorum vestrorum quorum ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentium ac in illis degentium personarum curam tenemur gerere specialem sollicitudine paterna in hac parte volentes ex Officii debito imposterum precavere ne Prioratus aliquos qui de Monachis Ordinis ejusdem fuerint ordinandi seu domos grangias vel possessiones ad ipsum ordinem pertinentes personis aliquibus Religiosis alterius Ordinis seu aliis Ecclesiasticis quavis etiam dignitate preminentibus aut quibuscumque secularibus cujusvis conditionis existant vendere conferre sive perpetuo vel ad tempus ad firmam aut sub annuo censu seu alias quoquomodo abhinc usque ad quinquennium concedere presumatis vobis universis ac singulis auctoritate presentium districtius inhibemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii Julii Pontificatus nostri anno III
