Charter Document - 02195122

Charter Document - 02195122


Charter Number: 02195122
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1266
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clemens Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam Exigit nostri officii debitum ut inter subditos scandali summovere materiam sollicite studeamus presertim ne a sede apostolica regis ministra pacifici turbationis et discordiarum occasio tribui videatur Sane sicut tam facti experientia quam frequens nos clamor instruxit ex eo quod eiusdem sedis benignitas attendens provide quod ecclesiarum est decor et gloria prelatorum decorus ornatus et illarum maioritas eminet ex eorum honore maiori nonnullis abbatibus et prelatis aliis quibus id ex propria dignitate non competit concessit in ecclesiarum suarum gloriam et honorem ut mitra et aliis pontificalibus uterentur ipsis in provincialibus conciliis et episcopalibus synodis mitra utentibus dum eos archiepiscopis et episcopis habitus et parilitas sic omnino pacificat ut ab illis non possint eius diversitate discerni archiepiscopos et episcopos ipsos frequenter scandalizari contingit ac inter eos abbates et alios huiusmodi prerogativa gaudentes scandala suboriri Nos itaque volentes in hoc sic salubriter providere quod abbates et alii huiusmodi concessione muniti ab archiepiscopis quod abbates et alii huiusmodi concessione muniti ab archiepiscopis et episcopis discerni valeant nec tamen privilegiorum suorum frustrentur effectu de fratrum nostrorum consilio presenti decreto statuimus ut abbates et alii quibus mitre usus est ab eadem sede concessus exempti quidem in conciliis et synodis memoratis quibus nonnulli ex eis interesse tenentur mitris tantummodo aurifrigia tis non tamen aureas vel argenteas laminas aut gemmas habentibus uti possint non exempti vero simplicibus albis et planis utantur in aliis vero locis exemptis et non exemptis mitris uti liceat prout concessa eis ab eadem sede indulta permittunt Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Viterbii XVIIII kal Septembris pontificatus nostri anno secundo