Charter Document - 02195119
Charter Number: | 02195119 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Bertrandus de Monte Acuto abbas monasterii Moysiacensis Cluniacensis ordinis Caturcensis dioecesis notam facit concordationem qua inter ipsum ejusque conventum ex una parte Alphonsumque filium regis Francie Pictavis et Tolose comitem pro se et uxore sua Johanna comitissa agentem super justitiis ville Moysiaci et territorii ejusdem pluribusque aliis questionibus ad eamdem villam idemque territorium pertinentibus intervenit Nos autem dictus abbas compositionem seu ordinationem istam et quecumque superius sunt expressa approbamus et volumus et per appositionem sigilli nostri confirmamus in testimonium veritatis promittentes eadem omnia et singula prout premissa sunt inviolabiliter observare Actum apud hospitale juxta Corbolium anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense julio