Charter Document - 02195110
Charter Number: | 02195110 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Apology |
Date: | 1265 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverentissimo in Christo patri amatissimo domino abbati Cluniacensi frater L humilis prior Lentonensis et ejusdem loci conventus salutem [et] tam devotam quam debitam in omnibus usque ad mortem obedientiam Cum semper matri nostre Cluniacensi ecclesie obedientes extiterimus et devoti grave videretur vobis ut cum jam fere ad annos devenerimus decrepite etatis si aliqua indevotionis infamia notaremur licet igitur domus vestra Lentone non solum tanto debitorum onere tamen cum sterilitate terrarum et caristia bladi cum ruina domorum et aliis oppressionibus et innumeris exactionibus que fere occumbere nos oportet vehementer sit opressa matri tamen Cluniacensi ecclesie que sicut audivimus tanta est oppressione gravata quod sine summi pontificis Clementi[s] provisione non poterit aliquatenus relevari filiali compacientes affectu et malentes diucius languere quam [c]apud nostrum [quod absit] omnino intereat paternitati vestre presentibus litteris promittimus quod infra capitulum generale quod actore Deo celebrandum est dominica III post Pascha ad vos mittimus sufficientem nuncium qui in nostro nomine vobiscum componet de summa et terminis decime triennium prout in mandato apostolico continetur de vestre tamen benignitatis misericordia confidentes que nisi nobis subvenit in hac parte subjacere cogemur perpetue paupertati