Charter Document - 02195105
Charter Number: | 02195105 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut cum vestri Ordinis observantia ab ipsa sui institutione multum sit rigida et difficilis ad ferendum fuerintque postmodum per felicis Recordationis Gregorium Papam predecessorem nostrum superaddita statuta gravia et precepta diversarum penarum adjectione vallata ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere paterna diligentia curaremus Attendentes igitur quod expedit Calamum quassatum non conterit et in erasione eruginis vas non frangi Devotionis tue precibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus ut super huiusmodi observatione statutorum ipsorum que de tue substantia Regule non existunt Tu ac successores tui cum Prioribus et Monachis vestri Ordinis universis tam presentibus quam futuris libere dispensare possitis iis casibus dumtaxat exceptis super quibus in eadem Regula est dispensatio interdicta in quibus casibus dispensandi super penis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi ob hec hactenus incurrerunt vel incurrent de cetero eosque absolvendi ab interdicti suspensionis aut excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressiones predictorum statutorum involui contigit vel continget injuncta Sic absolutis penitentia salutari libera sit tibi et eisdem successoribus de nostra permissione facultas Priori nihilominus Monasterii vestri et ipsius successoribus concedendi tibi successoribusque tuis hujusmodi dispensationis et absolutioni beneficium [Si opportunum fuerit] concedentes auctoritate presentium potestatem non obstantibus aliquibus litteris ad quoscumque ab Apostolica sede sub quocumque tenore directis et processibus variis habitis per eosdem de quibus forsan oporteret in presentibus plenam et expressam ac de verbo ad verbum fieri mentionem Nulli ergo [] Datum Perusii Id Novembris Pontificatus nostri anno primo