Charter Document - 02195103
Charter Number: | 02195103 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clemens Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopo Bituricensi et ejus suffraganeis ac dilectis filiis Abbatibus Prioribus Decanis Archidiaconis Archipresbyteris Prepositis et aliis Ecclesiarum Prelatis per Bituricensem Provinciam constitutis salutem et Apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri Religiosi et ii maxime qui per Sedis Apostolice Privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum Innocentia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii Abbas et fratres Monasterii Cluniacensis tam de frequentibus injuriis quam de ipso quotidiano defectu iustitie conquerentes Universitatem vestram litteris appetierunt Apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque Universitati vestre adinstar felicis recordationis Innocentii Pape predecessoris nostri per Apostolica scripta mandamus atque precipimus quatenus illos qui possessiones vel res vel domos predictorum fratrum seu hominum suorum irreverenter invaserint aut injuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in fratres ipsos vel ipsorum aliquem contra Apostolice Sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas de nutrimentis animalium suorum spretis Apostolice Sedis Privilegiis extorquere si de iis manifeste vobis constiterit canonica monitione premissa si laici fuerint candelis accensis vestrum in Diecesibus et Ecclesiis vestris excommunicationis sententia percellatis si vero Clerici Canonici regulares seu Monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam Clerici quam Laici seculares qui pro violenta manuum injectione in fratres eosdem vel ipsorum aliquem anathematis vinculo fuerint innodati cum Diecesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi Datum Perusii V Idus Novembris Pontificatus nostri anno primo