Charter Document - 02195102
Charter Number: | 02195102 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Clemens Episcopus servuus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Exigentibus tue devotionis meritis votis tuis libenter annuimus et petitiones tuas quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus Cum igitur Sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis Cluniacensis Ordinis a Sede Apostolica sit indultum ut ejus persone ad provisionem alicujus in Beneficiis Ecclesiasticis et pensionibus per litteras Apostolicas vel legatorum Sedis ejusdem nequeant coarctari Nos volentes tibi facere gratiam specialem tibi et eidem Ordini ejusque personis auctoritate presentium indulgemus ut Prioratus decanatus grangie et Domus Ordini eidem subjecti necnon Ecclesie seu Beneficia jure Patronatus vel alias ad tuam et fratrum professorum ipsius Ordinis collationem spectantia conferri aliquibus aut assignari pensiones in eis per hujusmodi litteras minime valeant nisi littere ipse plenam et expressam fecerint de hac indulgentia et eodem Ordine mentionem Nulli ergo [] presentibus post quinquennium minime valituris Datum Perusii V Idus Novembris Pontificatus nostri anno primo