Charter Document - 02195093

Charter Document - 02195093


Charter Number: 02195093
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clemens Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et Conventui Monasterii sancti Lupi de Asserento Cluniacensis Ordinis Belvacensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentiarum possidet rationabiliter aut in futurum justis modis prestante Domino poterit adipisci sub nostra et Apostolice Sedis protectione suscipimus specialiter autem terras domos possessiones decimas redditus vineas nemora molendina prata et alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos Monasterio vestro authoritate Apostolica confirmamus Et presentis scripti patrociniis communimus salva in predictis decimis moderatione Concilii generalis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii duodecimo Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno primo