Charter Document - 02195091

Charter Document - 02195091


Charter Number: 02195091
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Clemens Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Yvoni Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem Religionis zelus quem habes tuaque sincera devotio nos hortantur ut libenter cum expedit de illo tibi remedio succurramus per quod tue conscientie ac saluti consulatur ac nihilominus clare fame tue illesa integritas conservetur Sane sicut audivimus tu qui de biennio in biennium Apostolicam Sedem visitare teneris ex juramento super hoc prestito Sedem visitare predictam ultra biennium distulisti Nos igitur de nostra provisione in hac parte tibi volentes salubriter subvenire ab hujusmodi transgressione juramenti te absolvimus et omnem infamie maculam ac perjurii a te inde contractas de Apostolice sedis plenitudine auctoritate presentium penitus abolemus eadem auctoritate tibi etiam concedentes quod occasione hujusmodi perjurium in judicio vel extra tibi objici nequeat vel opponi Nulli ergo [] Datum Perusii Idibus Septemris Pontificatus nostri anno primo