Charter Document - 02195062

Charter Document - 02195062


Charter Number: 02195062
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acceptance
Date: 1263
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Johannes Dei gratia Matisconensis episcopus notum facimus universis presentibus et futuris quod Guillelmeta uxor Hugonis de Vilers domicelli in nostra presentia propter hoc constituta recognovit se omnia que habet et habere dicitur apud Curtis apud Buxeres ac etiam in ecclesiarum villarum finagiis videlicet in terris servitiis nemoribus et aliis quibuscunque a venerabili in Christo patre Yvone Dei gratia abbate Cluniacensi nomine ipsius Cluniacensis ecclesie laude et assensu prefati H mariti de novo in feodum recepisse et exinde prefati Hugo et Guillelmeta LX solidos Cluniacensium recipientes a prefato abbate in ipsius homagium intraverunt promittentes dicta Guillermeta ac ejus maritus prefatus feodum abbati predicto successorique ejus ac ecclesie nominate superius contra omnes personas in perpetuum garantire se heredes suos omniaque bona sua presentia et futura de predicta ferenda garandia obligando abrenunciantes predicta Guillelmeta et ejus maritus exceptioni non habite et non recepte pecunie et omni juri canonico et civili quod sibi posset in hoc facto prodesse ac ipsi abbati vel ecclesie prejudicium gravare In cujus rei noticiam presentibus litteris ad preces et instanciam ipsius G ac ejus mariti sui superius nominati sigillum nostrum dignum duximus apponendum Datum anno Domini MCCLX tercio mense septembri