Charter Document - 02195050

Charter Document - 02195050


Charter Number: 02195050
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1262
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos officialis curie Matisconensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum Johannes capellanus de Montemedio nomine ecclesie de Montemedio haberet et possideret sex solidos Clunienses annui servitii sitos supra qua[m]dam vineam sitam apud Curciacum quam tenent Odonetus et Petrus filii quondam Peraudini Caprarii ut asserit idem capellanus et Regnerius et Joscerannus de Marziaco fratres domicelli haberent et communiter possiderent in alodio sex solidos Clunienses annui servicii sitos in territorio de Ruffiaco ut dicunt ipsi fratres videlicet quinque solidos Clunienses super quandam vineam que fuit Mariete de Super Aquam quam tenent liberi Jacobi de Bosco sitam ante Turrim Dalmacii juxta vineam Johannis Maguini duodecim vero denarios super quandam vineam quam tenet Bona li Cointesse sitam en Orphilain juxta vineam que fuit Petri Elemosinarii ut asserunt coram nobis i[i]dem vero domicelli et dictus capellanus supradictum servicium inter se permutaverunt et escambium fecerunt coram nobis in hunc modum quod prenominati domicelli supradictos sex solidos annui servitii super predictam vineam de Curciaco habebunt et perpetuo possidebunt pacifice et quiete dictus vero capellanus et alii qui pro tempore fuerint in eadem ecclesia nomine predicte ecclesie supradictos sex solidos Clunienses annui servicii sitos super predictas vineas quas tenent liberi Jacobi de Bosco et Bona li Cointesse cum omni jure quod habebant vel habere poterant aut debebant supradicti domicelli in eisdem vineis habebunt in alodio et in perpetuum pacifice possidebunt Promiserunt insuper dicti domicelli et capellanus per juramenta sua coram nobis super sancta Dei evangelia corporaliter prestita dictum servitium alterius alteri et suis perpetuo defendere et garentire et se contra dictam permutationem seu escambium per se vel per alium de cetero non venire nec alicui contravenire volenti consentire et facere et prestare omnia que in causa evictionis debent fieri et prestari In cujus rei testimonium ad instanciam et preces dictorum fratrum et capellani sigillum curie Matisconensis presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC sexagesimo secundo mense septembris