Charter Document - 02195044
Charter Number: | 02195044 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos Hugo dalphinus Viennensis et Albonensis comes notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum apud Avalonem fecerimus ac preceperimus fieri terralia et vivarium quod commode in parte fieri non valebant nisi fierent per aliquam partem terrarum et possessionem prioratus Avalonensis et in dictis terraliis sicut per priorem Visilie et magistrum Stephanum de Goncellino inquisitum fuerit de mandato nostro in viginti sex solidos Viennenses dampnificata fuerit dicta domus sive prioratus Avalonis nos volentes providere indempnitati dicte domus in restitutionem dampnorum datorum in predictis terraliis domui supradicte Petro priori dicte domus Avalonensis recipienti nomine et ad opus dicte domus reddimus quemdam campum nostrum situm apud Villarium Martini juxta terram Amindorum ex una parte et juxta terram Loveriorum ex altera et campus estimatus fuit triginta solidos censuales devestientes nos de predicto campo per nos et nostros et dictum Petrum Avalonensem recipientem nomine suo et dicti prioratus investientes et in possessionem et quasi mittentes promittentes per nos et per nostros perpetuo dicto prioratui et prioribus ibidem profuturis temporibus residentibus dictum campum deffendere et manutenere ab omni homine et persona et contra [predictam] redditionem aliquo tempore per nos vel per alium non venire renuntiantes exceptioni doli mali metus et in factum et juribus aliis omnibus per que possemus contra predictam vel aliqua de predictis facere vel venire Quia vero dictus campus prevalebat dampno dato dicte domui in terris et possessionibus dicte domus faciendo terralia et vivarium in eisdem dictus prior pro se et successoribus suis in dicto prioratu nomine suo et dicti prioratus reddidit et assignavit nobis IIII solidos censuales quos dicto prioratui debebant et faciebant Ogerii de Comba super tenementis ipsorum Quos quatuor solidos censuales dictus prior promisit nobis nomine dicte domus prioratus deffendere et manutenere ab omni homine et persona Datum apud Gracionopolim anno Domini MCC sexagesimo primo die mercurii ante mediam quadragesimam