Charter Document - 02195043
Charter Number: | 02195043 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis ad quos littere iste pervenerint salutem et Apostolicam benedictionem Illum ad Apostolicam sedem gerere debetis devotionis affectum quod conservatoribus vel executoribus a sede deputatis eadem super negotiis eis commissis nullum interponatis obstaculum sed potius cum ab eis fueritis requisiti impendatis consilium auxilium et favorem Sed sicut ex parte dilectorum filiorum Abbatis et Conventus Monasterii Cluniacensis fuit propositum coram nobis Rectoribus Ecclesiarum et Clericis vestrarum Civitatum et Diecesum ne mandata conservatorum Privilegiorum suorum Apostolicorum eisdem Abbati et Conventui ac personis Cluniacensis Ordinis per litteras Apostolicas deputatorum rationabiliter facta eis auctoritate litterarum hujusmodi in favorem personarum ejusdem Ordinis exequantur inhibetis pro vestre merito voluntatis in eorumdem Abbatis et Conventus ac personarum ipsarum prejudicium et gravamen Quare nobis humiliter supplicarunt ut providere sibi super his paterna sollicitudine curaremus Quia vero vos non decet procedere ad inhibitionem hujusmodi faciendam fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus si est ita singuli vestram inhibitionem revocetis eamdem et similem de cetero facere minime attentetis alioquin dilecto filio Abbati Pulteriarum Lingonensis Diocesis damus nostris litteris in mandatis ut vos universos et singulos ad id monitione premissa auctoritate nostra appellatione remota compellat Nonobstante si vobis vel alicui vestrum a Sede Apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possitis per litteras Apostolicas que de indulto hujusmodi plenam non fecerint mentionem sive qualibet alia indulgentia sedis ejusdem de qua cujusque tenore oporteat in nostris litteris plenam et expressam mentionem fieri et per quam effectus presentium impediri valeat vel differri Datum Viterbii VI Idus Martii Pontificatus nostri anno primo