Charter Document - 02195026
Charter Number: | 02195026 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acceptance |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos Seguinus miseratione divina Matisconensis ecclesie minister humilis notum facimus universis quod Guillelmus de Oblato miles ab ecclesia Cluniacensi LX solidatas terre teneret in feudum prout confessus est coram nobis idem Guillelmus dictum feudum augmentare volens domum suam de Vitriaco cum omnibus hiis que habet tenet possidet vel quasi per se vel per alium que sunt de terragio Vitriaci et specialiter quendam mansum qui dicitur mansus de Basenans a venerabilibus et religiosis viris Yvone abbate et conventu Cluniacensi in feudum recepit et recepit coram nobis dictus siquidem abbas ob causam seu occasione augmentationis predicte in totalem feudi antedicti augmentationem ea que Guillelmus de Sassyaco nunc tenet ab eis apud Vitriacum feudum vero quod Johannes de Viriseto miles tenebat ab ipsis et quod prius ab eisdem tenuerat Arlerius frater ejus memorato Guillelmo militi in rerefeudum concessit In horum autem testimonium ad petitionem abbatis et Guillelmi sigillum nostrum prese[n]tibus duximus apponendum Actum et datum anno Domini MCC et LX mense maii