Charter Document - 02195025
Charter Number: | 02195025 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos Seguinus miseratione divina Matisconensis ecclesie minister humilis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum censum et justiciam que in veteri cimiterio de Vitriaco habebamus dilecto nostro Guillelmo de Oblato militi olim in feodum dedissemus nostra et ecclesie nostre utilitate pensate tran[s]lato etiam alibi in funde dicti militis cimiterio necnon actento quod dictus miles in permutationem seu compensationem feodi memorati quicquid habebat et ab ipso tenetur in feodum in decima parrochie Sancti Mauricii que in duplo majoris estimationis sunt et valoris a nobis recepit in feodum ipsum militem a primo feodo absolvimus penitus et [quit]tamus In predictorum autem testimonium et munimine volentes quod miles predictus vel alius occasione hujus ullo unquam tempore per aliquem impetatur sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCCLX mense maii