Charter Document - 02195010

Charter Document - 02195010


Charter Number: 02195010
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis S[eguinus] Dei gratia Matisconensis episcopus salutem in Domino Noveritis quod in presentia nostra propter hoc constitutus Stephanus de Vallibus armiger recognovit se a venerabili patre Yvone Dei gratia abbate Cluniacensi nomine monasterii Cluniacensis omnia que habet apud Essartines et in ejusdem ville territorio tam in hominibus pratis nemoribus terris arabilibus quam in aliis quibuscumque in feodum recepisse que omnia confessus est dictus armiger valere circiter decem libras Cluniacensium annuatim De premisso autem feodo dictus Stephanus coram nobis confessus est dicto abbati nomine dicti monasterii homagium se fecisse et exinde viginti libras Viennensium ab eodem abbate recepisse in pecunia numerata In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum ad petitionem dicti Stephani duximus apponendum Datum anno Domini MCCL nono mense maii