Charter Document - 02195007

Charter Document - 02195007


Charter Number: 02195007
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos magister Petrus officialis Cabilonensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in nostra presentia propter hoc constitutus Andreas de Ver miles recognovit se partem suam decime de Maxille et de Confrancon cum manso suo de Confrancon et pertinentiis quem tenet Bernardus dictus Sauvages et quibuslibet aliis que habet vel habere debet idem miles in villa et territorio de Confrancon que omnia valere debent circiter centum soludos Cluniacensium annui redditus a venerabili patre Yvone Dei gratia abbate Cluniacensi in feudum recepisse et pro eodem feudo in dicti abbatis homagium nomine Cluniacensis monasterii intravisse ac ab eodem abbate exinde viginti libras Vienensium recepisse in pecunia numerata Si autem premissa centum solidos Cluniacensium annui redditus non valerent dictus Andreas miles tenetur prefato abbati nomine Cluniacensis monasterii defectum ipsum fideliter adimplere ad considerationem bonorum virorum quos memorati abbas et miles duxerint eligendos et hoc facere tenetur idem miles infra octo dies postquam super hoc fuerit requisitus Promisit etiam dictus miles tradere dicto abbati vel ejus mandato litteras venerabilis viri et discreti officialis Matisconensis tam super feodo quam homagio antedictis Insuper dictus miles in manu prefati abbatis Cluniacensis fide jussorem constituit Gaufredum de Germole militem super premissis pactionibus observandis et hec omnia dictus miles in nostra recognovit presentia prout superius sunt expressa In cujus rei testimonium nos prefatus Petrus officialis ad requisitionem dicti Andree militis sigillum curie Cabilonensis presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini MCCL octavo mense marcii