Charter Document - 02195005
Charter Number: | 02195005 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos frater Yvo divina miseratione humilis abbas et conventus Cluniacensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos fratribus et dominis monasterii Athanacensis Lugdunensis pari consensu et devotione concedimus societatem nostram tam in temporalibus quam in spiritualibus sub hac forma fratres itaque illius loci Cluniacensi advenientes capitulum nostrum habebunt et legent et cantabunt et per omnia tanquam nostri proprii tractabuntur Preterea pro corum defunctis singulis annis fiet apud nos plenarium officium Eodem modo ipsi nobis suam societatem concesserunt quod videlicet fratres nostri ad ipsos venientes capitulum habebunt et sicut sui recipientur et tractabuntur et pro defunctis nostris facient sicut nos pro suis promisimus faciendum Celebrabitur autem tam apud nos quam apud ipsos officium ii idus Junii In cujus rei testimonium nos dicti abbas et conventus presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini MCCLVIII mense Februarii