Charter Document - 02195000

Charter Document - 02195000


Charter Number: 02195000
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Nos Siguinus Dei gratia Matisconensis episcopus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum Jocerandus de Lugnico miles retroactis temporibus predecessoribus religiosi viri Y[vonis] abbatis Cluniacensis et ecclesie homagium fecisset de decem et octo denariis et uno panello frumenti et hec teneret in feodum ab ipsis predecessoribus et ecclesia Cluniacensi in valle de Broy apud Lardili idem Joceranus prout confessus est coram nobis predicta et sequentia religioso viro Y[voni] abbati Cluniacensi de novo homagium faciens dictum feodum augmentavit de hiis omnibus que secuntur videlicet de manso Berdeler Meline et Andree fratris sui quod valet sex panallos avene cum viginti solidis Cluniacensium et duas gallinas et quartum in quibusdam vineis item de manso Martini Mounerii quod valet totidem quia cum eodem communiter dividitur et partitur vinearum quarta pars extimatur et appreciatur sexdecim solidos Cluniacensium item de eo quod habet in condeminis de Luignie quod extimatur tredecim solidos et hec omnia confessus est dictus Jocerannus coram nobis Nos vero ad perpetuitatem et memoriam predictorum ad preces et instantiam dicti Joceranni sigillum nostrum duximus presentibus apponendum Actum et datum anno Domini MCCLVIII mense novembris