Charter Document - 02194996
Charter Number: | 02194996 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii Sancti Petri Cabilonensis Ordinis S Benedicti salutem et Apostolicam benedictionem Dilecti filii Abbas et conventus Monasterii Clun sua nobis petitione monstrarunt quod tam predecessores ipsorum quam idem conventus Terras Prioratus Possessiones Decimas et Redditus et nonnulla alia bona ipsius Monasterii nonnullis Archiepiscopis Episcopis Clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam quibusdam vero perpetuo et aliis ad non modicum tempus datis super hoc litteris adjectis ponis renunciationibus factis et interpositis juramentis ad firmam vel sub sensu annuo concesserunt in gravem ipsius Monasterii lesionem quorum aliqui super iis in forma communi confirmationis litteras a sede Apostolica impetrarunt Quia vero nostra interest lesis Ecclesiis et Monasteriis subvenire Discretioni tue per Apostolica scripta mandamus quatenus ea que de bonis ejusdem Monasterii per concessiones hujusmodi alienata inveneris illicite vel distracta nonobstantibus litteris ponis renunciationibus juramentis et confirmationibus predictis aut si est aliquibus ab eadem Sede indultum quod interdici vel excommunicari non possint seu constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generali dummodo ultra quartam vel quintam aliquis extra suam Diocesim auctoritate presentium ad judicium non distrahatur ad jus et proprietatem predicti Monasterii studeas legitime revocare Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo testes autem qui fuerint nominati se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere Datum Viterbii III Idus Junii Pontificatus nostri anno IV