Charter Document - 02194995

Charter Document - 02194995


Charter Number: 02194995
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Cluniacensis Salutem et Apostolicam benedictionem Devotionis vestre precibus benignum impartientes assensum auctoritate vobis presentium indulgemus ut vos ac Priores et Conventus Prioratuum et membrorum vestrorum in Parochiis illis in quibus vos et ipsi veteres decimas juste percipitis pro ea portione qua veteres vos et ipsos contingunt Novalium quoque decimas juxta declarationem et Statutum que super his olim edidimus libere percipere valeatis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre Concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii Nonis Junii Pontificatus nostri anno quarto Bullatum e plumbo cum hujusmodi