Charter Document - 02194993

Charter Document - 02194993


Charter Number: 02194993
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Monasterii Cluniacensis salutem et Apostolicam benedictionem Desideriis vestris in iis affectu benevolo libenter annuimus que vobis et Monasterio vestro et Cluniacensi Ordini profutura speramus Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati omnia privilegia et indulgentias vobis et eidem Ordini ab Apostolica Sede concessa vobis et Monasterio ac Ordini predictis auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbii V Nonas Maii Pontificatus nostri anno IV Volumus igitur nullum per hoc jus novum acquiri vobis et Monasterio vestro predicto sed vobis et sibi antiquum si quod est solummodo conservari Datum Rome apud sanctam Sabinam V Idus Maii Pontificatus nostri anno primo