Charter Document - 02194988

Charter Document - 02194988


Charter Number: 02194988
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum questio verteretur inter nos Silvionem Armandum et Artaudum fratres filios quondam Jaucerandi de Sancto Romano militis ex una parte et Paganum priorem de Grasac nomine ecclesie de Grasac ex altera super manso de Cras sito apud villam de Mons in mandamento castri de Vertamisa quem mansum dictus prior de Grasac possidebat tamen nobis dictis fratribus constitit evidenter patrem nostrum dictum Jausserandum de Sancto Romano militem memoratum mansum Hugoni de Salsac militi justo et rationabili precio vendidisse quod rationabile precium supradictus Jausserandus pater noster a dicto Hugone de Salsac habuit plenarie et receppit Postmodum vero dictus Hugo de Salsac miles spontanea voluntate prelibatum mansum predicto Pagano priori de Grasac et ejus successoribus nomine ecclesie de Grasac prefate venditionis titulo duxerit concedendum Sed cum supradictus mansus predicto Jausserando patri nostro in dotem fuerat assignatus factam vendicionem per eum crediddimus retractare Tandem in fine concordavimus nos dicti fratres scilicet ego Silvio et ego Armandus et ego Artaudus de Cras fratres cum domno Pagano priore de Grasac in hunc modum Ego Silvio et ego Armandus et ego Artaudus fratres filii quondam Jausserandi de Sancto Romano militis una voluntate non cohacti non yllecti nec aliqua machinatione decepti set pura ac libera voluntate nostra per nos et per nostros venditiones expressas superius laudamus aprobamus et confirmamus tibi Pagano supradicto nomine ecclesie de Grasac et tuis successoribus in perpetuum et si in dicto manso qui dicitur de Cras ad villam de Mons in mandamento Vertamisie in toto vel in parte jus vel jura aliquod vel aliqua habemus seu habere possimus et debemus aliqua ratione illut vel illa spontanea voluntate vendimus donamus cedimus atque concedimus et perfecte venditionis titulo tradimus sine omni conditione vel quasi per nos et heredes aliosque successores nostros in perpetuum tibi Pagano priori [illum mansum] qui fuit matris nostre dictorum fratrum sive sint casarnie ortus oschie campi codergia nemora prata pascua aque vel paludes boyssonande sive garenne census debitalia usencia terre culte et inculte hereine vel vestite [] et confrontatur ex una parte cum manso domus de Grasac quem tenet P Agiarns et ex alia cum terra abbatie Sancti Petri Aniciensis et ex alia cum terra Villelmi Bochardi et ex alia cum tenemento Antonii Agele Et predictum mansum cum omnibus juribus suis et pertinenciis vendimus ut supradictum est tibi predicto Pagano et successoribus tuis nomine ecclesie de Grasac precio VII librarum monete Viennensis de quibus exceptioni non numerate et non tradite pecunie et pretii non soluti renunciando expresse Acta sunt hec apud Anonay in domo Jarentonis baju[li] de Anonay anno Domini MCCLVI die mercurii ante festum beati Ylarii Testes vocati et rogati sunt Jarento bajulus de Anonay Iterius de Lapte Guide de Sensa G de la Gleysa Radius sacerdos de Rocolas P Bossa sacerdos de Sillac J Bosa clericus Guigo de Mor Raynaut presbiter preceptor hospitalis de Vesseo Durantus de Utiac clericus P de Lapte monachus et alii multi fide digni Et ad majorem perpetuam firmitatem habendam ego Silvio ego Artaudus et ego Arnaudus de Cras fratres et ego dictus prior de Censa in quem tanquam in amicabilem compositorem ab utraque parte extiterit compromissum presentem cartam sigillorum munimine duximus roborandam