Charter Document - 02194985
Charter Number: | 02194985 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis in Ordine Cluniacensi per Sedem Apostolicam sit statutum ut quilibet Prior ipsius Ordinis quem a Prioratu suo amoveri contigerit amotionem suam patienter ferat et inclinet nec pretextu sue amotionis appellet quodque nullus ejusdem Ordinis super electione in Prioratu aliquo facienda vel super Prioratu suo confirmationis litteras ab eadem sede impetret et quod ab eodem Prioratu non valeat amoveri tibi quoque a sede sit indultum eadem ut si aliquis eorumdem Priorum hujusmodi litteras impetrarit nullam eedem littere firmitatem obtineant et impetratis careat impetrans et alias per te animadversione debita prout tibi expedire visum fuerit puniatur quodque omnes cause quas inter personas ejusdem Ordinis contigerit moveri si per Cluniacensem Abbatem sopite non fuerint deferantur ad generale Capitulum per diffinitores ipsius terminande Capituli Nos tuis supplicationibus inclinati predicta omnia rata habentes et grata ac volentes ea inviolabiliter observari ut a personis ipsius Ordinis contra eadem nil penitus presumatur auctoritate presentium districtius inhibemus decernentes irritum et inane quicquid contra predicta omnia et singula per presumptionem cujuslibet fuerit attentatum Nulli ergo [] Datum Laterani Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno II