Charter Document - 02194984
Charter Number: | 02194984 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei Dilectis filiis abbati et conventui Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Personas vestras sincenra diligentes in Domino caritate libenter petitionibus vestris benignum accomodamus auditum eas precipue ad exauditionis gratiam admittendo que vestrum vestrique monasterii commodum specialiter respicere dinoscuntur Hinc est quod cum sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis prioratus de Paredo vobis pleno jure subjectus sit vicinior quem habetis [et] in ipso per quem abbatem et monachos Cluniacenses et eorum nuntios transitum contingit habere frequenter debiles et infirmi monasterii Cluniacensis causa recreationis possent commodius quam alibi cum immineret necessitas commorari nos vestris supplicationibus inclinati ut prioratum eundem in quo abbates Cluniacenses qui fuerunt pro tempore consueverunt instituere ac destituere priores pro sue libito voluntatis cum castro de Thalon et aliis pertinentiis suis applicare propriis usibus valeatis auctoritate vobis presentium indulgemus statuentes ut idem prioratus in quo volumus consuetum numerum monachorum continue commorari nulli de cetero penitus conferatur sed per procuratorem vel custodem ibidem per te fili abbas tuosque successores instituendum et destituendum cum volueritis procuretur Nos enim decernimus irritum et inane si secus a quoquam fuerit attemptatum Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani kal aprilis pontificatus nostri anno secundo