Charter Document - 02194983
Charter Number: | 02194983 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis deliberatione provida duxeritis statuendum ut redditus et proventus Prebende quam habetis in Carnotensi Ecclesia deputatos in Monasterio vestro ad luminare beatorum Apostolorum Petri et Pauli quos quidam Abbates aliquibus secularibus Clericis de facto aliquoties concesserunt de cetero nemini concedantur sed sint ad luminare hujusmodi perpetuo deputati Nos vestris supplicationibus inclinati statutum hujusmodi ratum et gratum habentes ac decernentes irritum ac inane quicquid contra illud fuerit attentatum auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti Patrocinio communimus Nulli ergo [] Datum Laterani II Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno II Habetur omnino simile privilegium Nicolai Pape III Datum Rome apud S Petrum X Kalendas Februarii Pontificatus anno II ad eumdem effectum