Charter Document - 02194982
Charter Number: | 02194982 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Sollicitudinis nostre dignoscitur interesse ut transgressiones que attentantur interdum a personis tui Ordinis sic vetemus quod persone ipse de cetero similia non presumant Cum igitur sicut accepimus nonnulli Priores et Monachi Conventualium et aliorum Prioratuum quos Predecessores tui Abbates Cluniacenses qui fuerunt pro tempore Monasterio Cluniacensi acquisivisse noscuntur coram Regibus principibus potestatibus et aliis judicibus tam Ecclesiasticis quam secularibus super eisdem Prioratibus Juribus et bonis ad Prioratus ipsos spectantibus te irrequisito agere et respondere litigant ac in judicium rem deducere necnon ad census diversis personis concedere permutare obligare distrahere ac alias alienare bona dictorum Prioratuum et mutuum contrahere et alia etiam attentare propria temeritate presumant in Prioratuum ipsorum et tuam ac predicti Monasterii non modicam lesionem Nos volentes congruum super hoc remedium prout convenit adhibere ne de cetero ab eisdem talia vel similia presumantur auctoritate presentium districtius inhibemus decernentes irritum et inane si secus duxerint attentandum Nulli ergo [] Datum Laterani V Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno II