Charter Document - 02194981
Charter Number: | 02194981 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Exigentibus vestre Devotionis meritis votis vestris libenter annuimus et petitiones vestras quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis in nonnullis Provinciis habeatis Domos et Grangias et alia loca que retroactis temporibus procurationes aliquas non solverunt sed tibi et predecessoribus tuis solverunt easdem ut ab eis de cetero Procurationes super quibus jam estis legitima prescriptione muniti quavis occasione exigi non valeant auctoritate vobis presentium indulgemus decernentes irritum et inane si secus per presumptionem cujuspiam fuerit attentatum Nulli ergo [] Datum Laterani V Kalendas Aprilis Pontificatus nostri anno II