Charter Document - 02194980

Charter Document - 02194980


Charter Number: 02194980
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Cluniac salutem et Apostolicam benedictionem Cum felicis recordationis Innocentius Papa predecessor noster olim duxerit statuendum ut exempti quacumque gaudeat libertate nihilominus tamen ratione delicti seu contractus aut Rei de qua contra ipsos agitur rite possint coram locorum Ordinariis conveniri et illi quoad hoc suam in eos valeant jurisdictionem prout jus exigit exercere vos dubitantes ne per hujusmodi constitutionem libertatibus et immunitatibus vestris vobis et Ordini vestro per Privilegia et indulgentias ab Apostolica Sede concessas prejudicari valeat nobis supplicastis humiliter ut providere super hoc indemnitati vestre paterna sollicitudine curaremus Quia vero ejusdem Ordinis sacra Religio sic apud nos favore vos dignos constituit ut nobis votiuum existat vos ab omnibus per que possent vobis provenire dispendia immunes libenti animo preservare auctoritate vobis presentium indulgemus ut occasione constitutionis hujusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus prejudicium generetur Nulli ergo [] Datum Laterani Nonis Martii Pontificatus nostri anno II