Charter Document - 02194977
Charter Number: | 02194977 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Clun salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis fratres vestri Ordinis ad Monasterium vestrum ad Generale Capitulum singulis annis accedere teneantur quia Presidentes Capitulis Provincialibus alterius Ordinis eosdem fratres accedere ad Capitula ipsa quorum statuta diversa sunt a statutis Cluniacensis Capituli pro sua voluntate compellunt Nos attendentes quod indignum esset predictos fratres per Capitula diversa [quod hactenus factum non extitit] fatigati ut iidem fratres ad Capitula alterius Ordinis accedere compelli non possint vobis et eisdem fratribus auctoritate presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Laterani Idibus Februarii Pontificatus nostri anno secundo