Charter Document - 02194973

Charter Document - 02194973


Charter Number: 02194973
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1256
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia sicut accepimus nonnulli priores et alii fratres tui ordinis ut a prioratibus et locis quibus presunt amoveri simpliciter vel absque licentia nostra non valeant super confirmatione ipsorum prioratuum et locorum diversas a Sede apostolica indulgentias et litteras impetrarunt nos nolentes ut per hoc jurisdictioni tue in aliquo derogetur exequendi circa ipsos eorumque correctionem et amotionem indulgentiis et litteris hujusmodi non obstantibus officii tui debitum prout tibi de jure vel consuetudine aut ex privilegiis vel indulgentiis apostolicis competit plenam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem Nulli [] nostre concessionis [] Dat Laterani XIII kalendas februarii anno secundo