Charter Document - 02194971
Charter Number: | 02194971 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati Cluniacensi et universis fratribus Cluniacensis Ordinis salutem et Apostolicam benedictionem Etsi de universis sancte Matris Ecclesie filiis ex suscepte servitutis officio cura nobis immineat generalis de illis tamen locis atque personis sollicitius cogitare nos convenit que ad Sedem Apostolicam noscuntur specialiter pertinere Cum igitur Ordini vestro a sue fundationis exordio ab eadem noscatur esse concessum ut nulli Archiepiscopo vel Episcopo liceat Monachos Cluniacenses ubilibet commorantes excommunicare vel interdicere aut de ipsis vel eorum Monasteriis judicare seu eosdem ipsis invitis ad judicia sua trahere ac etiam a felicis recordationis Gregorio et Innocentio predecessoribus nostris Romanis Pontificibus nihilominus expresse prohibitum ne Archiepiscopi Episcopi vel alii Ecclesiarum Prelati aut eorum officiales in molentes in molendinis aut coquentes in furnis vestris in locantes vobis operas suas aut alias vobis communicantes Excommunicationis vel Interdicti sententias promulgare presumant quidam tamen ipsorum vestris libertatibus invidentes ac eligentes vias alias ad nocendum in homines familias et servientes vestros ac etiam in illos qui vobiscum emendo seu vendendo contrahunt aut vobis Decimas oblationes redditus et alia vobis debita persolvunt vel in judiciis aut extra quoquomodo respondent quique vestras Missas aut horas audiunt aut vobis qualitercumque communicant necnon in Villas Parochias Maneria Domos Grangias Prioratus Ecclesias et alia loca vestra sententias proferunt memoratas requirunt a fratribus vestri Ordinis Canonicam obedientiam et ipsorum bona et redditus capiunt et capi ac detineri seu saisiri per suas Dieceses et Provincias faciunt quousque eorum desiderio fuerit satisfactum alia vobis damna gravia et injurias multiplices inferendo sicque fit ut exemptio concessa vobis causa solatii et quietis sit vobis per adinventiones hujusmodi causa dispendii et laboris Quare nobis humiliter supplicastis ut providere vobis super hoc paterna sollicitudine curaremus Nolentes igitur tam abusivas enormitates seu tam enormes abusus excogitatos non absque Apostolice Sedis injuria equanimiter tolerare ad instar predictorum Pontificum auctoritate presentium districtius inhibemus ne quis de cetero talia seu aliquid contra concessionem et inhibitionem prefatas quas firmiter observari precipimus attentare presumat Nulli ergo [] Datum Laterani Idibus Ianuarii Pontificatus nostri anno II