Charter Document - 02194956

Charter Document - 02194956


Charter Number: 02194956
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Ebroicensi Parisiensi ac Silvanectensi Episcopis et aliis Executoribus Testamenti clare memorie Blanche Regine Francie salutem et Apostolicam benedictionem Cum sicut accepimus clare memorie Blancha Regina Francie proprie salutis non immemor ut illis quibus damna intulerat de bonis ejusdem satisfieret in ultima voluntate mandarit Quia dilecti filii Abbas et conventus Cluniacensis prout ex parte ipsorum fuit propositum coram nobis pro recuperatione Castri de Lorduno ad Monasterium Cluniacense spectantis quod ejusdem Regine Ballivus occupaverat damna incurrerunt gravia et expensas Discretionem vestram rogamus monemus et hortamur attente per Apostolica vobis scripta mandantes quatenus eisdem Abbati et conventui de hujusmodi damnis et expensis satisfactionem plenariam pro Apostolice sedis et nostra Reverentia cum ad id bona Testatricis sufficiant impendatis Mandatum nostrum taliter impleturi quod eis de vobis non remaneat materia conquerendi et nos Devotionem vestram proinde non immerito commendemus Datum Assisii III Nonas Augusti Pontificatus nostri anno XI