Charter Document - 02194949
Charter Number: | 02194949 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Reverendo domino suo ac insuper religioso et discreto abbati Cluniacensi consules totaque communitas ville Mausiaci salutem et se ad pedes ejus inclinatos Dominationem vestram de qua confidimus modis omnibus quibus possumus supplicando rogamus quatinus dominum P de Yssarpanno priorem de Volvico virum providum et discretum electum a majori et saniori parte conventus Mausiaci prout vestris auribus esse credimus intimatum nobis in abbatem concedere dignemini et pastorem scientes certissime quod nisi in hoc utilitatem ville et maxime monasterii Mausiacensis videremus nos pro predicto electo nullatenus rogaremus Datum sabbato post festum Sancti Michaelis anno Domini millesimo CC quinquagesimo secundo