Charter Document - 02194947
Charter Number: | 02194947 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sciant qui has litteras viderunt vel audierunt quod ego Matildis comitissa Bolonie amore Dei et exemplo antecessorum meorum qui ecclesiam Cluniacensem sicut matrem dilexerunt dedi et concessi et hac mea carta confirmavi eidem Cluniacensi ecclesie quitantiam de omnibus omnino consuetudinibus et exactionibus tam apud Boloniam et Wicent quam per totam terram meam videlicet monachis et hominibus suis et omnibus rebus eorum et ut sint in custodia et conductu meo et potentie comitatus Bolonie in perpetuum sicut corpus meum vel res mee Hoc autem feci pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum et nominatim comitis Eustachii qui hanc libertatem eis primo concessit et hanc elemosinam intuitu caritatis et libera voluntate mea dono quitto et concedo Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo mense marcio