Charter Document - 02194944

Charter Document - 02194944


Charter Number: 02194944
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun salutem et Apostolicam benedictionem Petitionibus quas nobis porrigis pro tua et subditorum tuorum quiete tanto libentius exauditionis gratiam impertimus quanto amplius tui Ordinis fragrantia nos delectat Vt igitur Apostolico donante favore tuus et eorumdem subditorum tuorum status tranquillior habeatur auctoritate tibi presentium indulgemus ut nulli possit omnino de aliquo Prioratu vel Ecclesia Cluniacensis Ordinis provideri per litteras Apostolice Sedis vel legatorum ipsius non facientes plenam et expressam de Ordine Cluniacensi ac de verbo ad verbum et toto tenore presentis indulgentie mentionem etiamsi contineatur in eis quod aliqua dicte Sedis indulgentia non obsistat Nulli ergo [] Datum Ianue VIII Idus Iunii Pontificatus nostri anno VIII