Charter Document - 02194939

Charter Document - 02194939


Charter Number: 02194939
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Apology
Date: 1250
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Reverendis patribus et dominis domino W priori Cluniacensi et ejusdem loci sacro conventui necnon et toti capitulo generali frater M dictus prior Montis Acuti salutem et obedientiam usque ad mortem Quia jam diu gravi morbo fatigati corporis pro maxima parte viribus sumus destituti sicut norunt visitatores vestri qui nuper in partibus nostris fuerunt ita quod necesse habemus licet invite nos excusare universitati vestre supplicamus quatinus absentiam nostram in presenti capitulo habere velitis excusatam Valete in Domino