Charter Document - 02194937
Charter Number: | 02194937 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gratitude |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Venerabilibus et religiosis et discretis O priori Cluniacensi et dominis de ordine frater O humilis prior Beati Petri in Abbatis Villa salutem in Domino et tam devotam quam debitam in omnibus obedientiam filialem Reverentie vestre notificamus quod nos et Johannes hostalarius Cluniacensis lator presentium fideliter pro posse nostro et amicorum nostrorum laboravimus pro aleciis apud Cales habendis et vobis transmittendis Cumque obtinere non potuerimus quod alecia que vobis et sancto conventui Sy[mon] bone memorie abbas Sancti Judoci habenda dederat et que post obitum suum vobis reddita fuerunt usquemodo rogamus quatinus tale consilium vestra discretio super hoc adhibeat ut sancto conventui Cluniacensi fructuose concedente Domino sit in isto negotio provisum pariter et consultum Noveritis etiam quod aleciorum que empta sunt quodlibet millenarium decem et septem solidos Parisienses et sex denarios constitit ad emendum Valeat paternitas vestra in Domino semper Iterum dico valeat in totius gratie plenitudine copiosa