Charter Document - 02194925
Charter Number: | 02194925 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur dilecto filio Abbati Monasterii sancti Benedicti supra Padum Ordinis S Benedicti Mantuanensis Diocesis ad preces nostras duxeris concedendum ut durante communi Guerra in Lombardia ad generale Capitulum Cluniacense accedere minime teneatur Ita tamen quod hujusmodi Guerra cessante idem Abbas ad prefatum Capitulum vadat vel mandet sicut ipse et predecessores ejus sunt hactenus consueti Nos tuis supplicationibus inclinati ut ex concessione hujusmodi nullum Monasterio Cluniacensi aut tibi vel successoribus tuis prejudicium generetur in posterum auctoritate tibi presentium indulgemus Nulli ergo [] Datum Lugduni XVIII Kalend Februarii Pontificatus nostri anno VII