Charter Document - 02194923
| Charter Number: | 02194923 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1249 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun exigentibus tue devotionis meritis votis tuis libenter annuimus et petitiones tuas quantum cum Deo possumus favorabiliter exaudimus Cum igitur sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis Cluniacensi Ordini a Sede Apostolica sit indultum ut ejus persone ad provisionem alicujus per litteras Apostolicas vel legatorum Sedis ejusdem nequeant coarctari nos volentes tibi facere gratiam pleniorem tibi et eidem Ordini ejusque personis auctoritate presentium indulgemus ut Ecclesie ad tuum et Fratrum Professorum ejusdem Ordinis Patronatum vel collationem spectantes conferri per hujusmodi litteras minime valeant nisi littere ipse plenam et expressam fecerint de hac indulgentia et eodem Ordine mentionem Nulli ergo [] Datum Lugduni XVI Kalendas Januarii Pontificatus nostri anno VII
