Charter Document - 02194920

Charter Document - 02194920


Charter Number: 02194920
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1249
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei Dilecto filio abbati Cluniacensi salutem et apostolicam benedictionem Cum te reputemus inter alios devotos ecclesie specialem jura et jurisdictiones tuas intendimus non minuere sed augere licet autem quosdam priores et monachos Cluniacensis ordinis in nostros receperimus capellanos quia tamen intencionis nostre non est ut iidem per hoc a tua obedientia ac consueto et debito servicio subtrahantur presentium tibi auctoritate concedimus ut in eos si contumaces vel inobedientes extiterint libere officii tui debitum exequaris contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum Lugduni XVII kalendas januarii pontificatus nostri anno septimo