Charter Document - 02194916
Charter Number: | 02194916 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Exigentibus tue devotionis meritis votis tuis libenter annuimus et petitiones tuas quantum cum deo possumus favorabiliter exaudimus Cum igitur sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis Cluniacensi Ordini a Sede Apostolica sit indultum ut ejus persone ad provisionem alicujus per litteras Apostolicas vel legatorum Apostolice Sedis nequeant coarctari Nos volentes tibi facere gratiam pleniorem ut Ecclesie in quibus tu jus Patronatus habes conferri per hujusmodi Litteras minime valeant auctoritate tibi presentium indulgemus nisi littere ipse plenam et expressam fecerint de hac indulgentia mentionem Nulli ergo [] Datum Lugduni III Nonas Augusti Pontificatus nostri anno VII