Charter Document - 02194915

Charter Document - 02194915


Charter Number: 02194915
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1249
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Monasterii Clun salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum ut cum in generali Capitulo vestro deliberatione provida ordinatum fuerit quod Domus de Pontenof quam solam habetis in Cenomanensi Diecesi Abbati et Conventui Majoris Monasterii Turonen habentibus juxta domum ipsam unum Prioratum pro quinquaginta libris Turonen ab eis vobis apud sanctum Martinum de Campis Parisien in festo Purificationis annis singulis concedatur licentiam vobis et eis in hac parte concedere curaremus maxime cum in hoc utriusque Monasterii utilitas procuretur Nos igitur vestris supplicationibus inclinati vobis concedendi predictis Abbati et Conventui taliter domum ipsam et eis obligandi se ad solutionem ipsius pecunie ac penas et conditiones que necessarie fuerint ad roborandum contractum plenam concedimus auctoritate presentium facultatem Nulli ergo [] Datum Lugduni II Kalendas Augusti Pontificatus nostri anno VII