Charter Document - 02194912
Charter Number: | 02194912 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei charissimo in Christo filio Regi Anglie illustri salutem et Apostolicam benedictionem Sua nobis dilecti filii Abbas et Conventus Cluniacensis petitione monstrarunt quod licet super reddendis eis maneriis reditibus et aliis bonis temporalibus que in tuo regno saisiri fecisti celsitudini tue pluries direxerimus scripta nostra tu id facere denegas nisi dictus Abbas ad presentiam tuam accedat tibi fidelitatem et homagium prestiturus quia vero ab eodem Abbate et predecessoribus suis vel ab aliis Regibus in quorum regnis habent bona hactenus petita hujusmodi non fuere serenitatem Regiam duximus attente rogandam quatenus considerate clementer quod hoc propter aliorum exemplum in grave ipsius Monasterii prejudicium redundaret ab eodem Abbate novum quid non exigens predicta sibi pro divina et Apostolice sedis reverentia ac nostra sine difficultate qualibet facias liberari ita quod accrescat tibi meritorum cumulus apud Deum et nos regalem magnificentiam dignis in Domino laudibus commendemus Datum Lugduni decimo Kalendas Junii Pontificatus nostri anno sexto