Charter Document - 02194907
Charter Number: | 02194907 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopo Bituricensi et ejus suffraganeis ac dilectis filiis Abbatibus Prioribus Decanis Archidiaconis Archipresbyteris Prepositis et aliis Ecclesiarum Prelatis per Bituricensem Provinciam constitutis salutem et Apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus Ecclesiastica censura dissolvitur et Canonice sententie severitas enervatur ut Religiosi et ii maxime qui per Sedis Apostolice Privilegia majori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii Abbas et fratres Monasterii Clun tam de frequentibus injuriis quam de ipso quotidiano defectu justitie conquerentes universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis excitari ut vos ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab augustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per Apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint que predictis fratribus ex Testato decedentium relinquuntur seu in fratres ipsos vel ipsorum aliquem contra Apostolice Sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas de nutrimentis animalium suorum spretis Apostolice Sedis privilegiis extorquere monitione premissa si Laici fuerint publice candelis accensis singuli vestrum in Diecesibus et Ecclesiis vestris Excommunicationis sententia percellatis si vero Clerici vel Canonici regulares seu Monachi fuerint eos appellatione remota ab Officiis et Beneficiis suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam Laici quam Clerici seculares qui pro violenta manuum injectione in fratres eosdem vel ipsorum aliquem Anathematis vinculo fuerint innodati cum Diecesani Episcopi litteris ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi Datum Lugduni V Idus Septembris Pontificatus nostri anno VI