Charter Document - 02194906
Charter Number: | 02194906 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Clun Salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod nonnulli Ordinis tui Priores per Regnum Francie constituti non attendentes quod in eodem Ordine per Sedem Apostolicam est statutum ne aliquis Abbas vel Prior ipsius Ordinis Prioratum vel Grangiam Pensionem aut Prebendam Monachalem Secularibus personis concedere seu possessionem aliquam venditionis seu alio aliquo titulo alienare absque Patris Abbatis et Conventus sui consilio et consensu presumat nonnullis Clericis et Laicis pensiones quibusdam ad vitam quibusdam vero ad perpetuum necnon Prebendas Monachales Terras possessiones Grangias et res alias irrequisito assensu hujusmodi minus provide concesserunt confectis super hoc litteris et prestitis etiam juramentis in monasteriorum suorum non modicam lesionem quare nobis humiliter supplicasti ut providere super hoc paterna sollicitudine curaremus Tuis itaque supplicationibus benignum impertientes assensum revocandi predictas hujusmodi concessiones litteris seu juramentis nequaquam obstantibus liberam tibi concedimus auctoritate presentium facultatem Nulli ergo [] Datum Lugduni V Idus Septembris Pontificatus nostri anno VI