Charter Document - 02194899
Charter Number: | 02194899 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Novi Monasterii Pictavis salutem et Apostolicam Benedictionem Volentes statum dilecti filii Abbatis Cluniacensis ob paterne dilectionis affectum quem ad totum ordinem et specialiter ad personam ejus habemus esse pacificum et tranquillum nec in aliquo vacillare discretioni tue per Apostolica scripta mandamus firmiter precipiendo quatenus eidem Abbati cui reverentiam et obedientiam manualem promisisse dignosceris hec et omnia alia que ipsius predecessoribus eorumque nunciis consueverunt hactenus exhiberi contradictione prohibitione ac appellatione Prioris et Conventus Cluniacen qui contra eum calcaneum erexisse dicuntur nequaquam obstantibus exhibeas sine difficultate qualibet humiliter et devote ita quod non puniri de contemptu sed potius valeas de obedientia commendari alioquin sententias animadversiones et penas tam spirituales quam temporales quas idem Abbas tulerit in rebelles ratas habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari Datum Lugduni X Kalendas Novembris Pontificatus nostri anno V Habetur alia omnino similis Epistola ejusdem date ad Priorem et Conventum de Nongento Cluniacen Ordinis Carnoten Dioc ad eumdem effectum Habetur et alia omnino similis ejusdem date ad Priorem et Monachos de sancto Sepulchro Clun Ordinis Trecensis Diocesis ad eumdem effectum Habetur et alia omnino similis de die Vigesima quarta ejusdem mensis et anni ad Priorem et Conventum sancti Martini a Campis Parisien ad eumdem effectum