Charter Document - 02194880

Charter Document - 02194880


Charter Number: 02194880
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati et Conventui Clun salutem et Apostolicam Benedictionem Gravem ex parte vestra recepimus questionem quod quidam Archiepiscopi qui de more Suffraganeorum suorum Dieceses visitant annuatim ad Domos et Prioratus Cluniacenses constitutos in eisdem Diecesibus accedentes procurationes indebitas annis singulis exigunt ab eisdem in vestrum non modicum prejudicium et gravamen quanquam hujusmodi procurationes non consueverint annis singulis exhiberi Quare nobis humiliter supplicastis ut super hoc remedium apponere dignaremur Volentes igitur adinstar pie memorie Gregorii Pape predecessoris nostri vestre indemnitati paterna sollicitudine providere ne id fiat de cetero presertim in casibus non concessis auctoritate presentium districtius inhibemus Nulli ergo [] Datum Lugduni Kalendis Junii Pontificatus nostri anno III