Charter Document - 02194879
Charter Number: | 02194879 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Profession of Obedience |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater Guillermus humilis abbas Moysiacensis salutem in Domino Universitati vestre notum facio ecclesiam nostram Moysiacensem esse de ordine Cluniacensi et quod ego domino Guillermo Dei gratia abbati Cluniacensi et ejus successoribus obedientiam debeo facio et promitto et quod predictus abbas Cluniacensis et successores sui visitationem reformationem et correctionem habent in me et etiam in ecclesiam predictam Visitatores etiam a dicto domino abbate Cluniacensi et successoribus suis destinati habent in me et ecclesiam predictam Moysiacensem visitationem et reformationem secundum domini pape et Cluniacensis ordinis instituta et hoc jure usi sunt tempore meo pacifice et quiete In cujus rei testimonium eidem venerabili patri dedi presentes litteras sigillo meo sigillatas Datum anno Domini MCCXLVI in festo apostolorum Philippi et Jacobi