Charter Document - 02194878
| Charter Number: | 02194878 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Arbitration |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos W de Piano baillivus Matisconensis notum facimus universis quod cum abbas et conventus Clugniacensis peterent injurias et dampna sibi emendari coram nobis que frater et homines Hugonis domini Berziaci fecerant vel fieri fecerant monachis Clugniacensibus quorum quidam fuerit vulneratus sagitta et verberatus et alius monachus similiter verberatus et eorum equi ducti fuerunt apud Berziacum cum quibusdam hominibus Clugniensibus et dominus Berziaci promiserit jus facere coram nobis pro hominibus qui dampna et injurias intulerunt supradictas litte coram nobis super hiis legitime contestata et jurato de calumnia confessus fuit dictus dominus Berziaci quod homines sui fecerant omnia supradicta sed hoc fecerant utando jure suo et deffendendo forteretiam suam et bannum suum quare non credebat eisdem monachis fecisse injuriam nec teneri ad emendam Tandem quia dicti abbas et conventus Clugniacensis habebant vel habere poterant multas alias querelas tam supra mobilibus quam immobilibus et summa pecunie juribus justiciis costumis investituris saisinis dampnis injuriis portaturis et rebus aliis contra dictum dominum Berziaci et dictus dominus Berziaci contra abbatem et conventum predictos habebat vel habere poterat voluerunt et concesserunt in jure coram nobis tam abbas et conventus predicti quam dictus dominus Berziaci quod nos inquireremus pro parte utrinque super premissis universis et singulis et sciendum est quod nos super querela qualibet facta ab utraque parte vel ab altera per se debemus inquirere per decem testes aut procuratores De predictis autem et singulis inquisitione facta faciemus quod dictaverit ordo juris vel amicabiliter de consensu partium componemus inter partes si videbimus expedire Utraque autem pars debet nobis procurationes suas in scriptis tradere et nos partibus supradictis mittere sigillo nostro sigillatas infra quindenam apostolorum Philippi et Jacobi proximo venturam In cujus rei testimonium ad petitionem partium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Matisconem in jure coram nobis die veneris ante dictum festum anno Domini MCC quadragesimo sexto
